라틴어 문장 검색

vis posterior efficeret ut corpus p gyraretur in curva pqv, quae similis esset curvae PQV, in qua vis prior efficit ut corpus P gyretur, & revolutiones iisdem temporibus complerentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 9:11)
Sit NKRM Sectio Conica cujus ordinatim applicata ER, ipsi PE perpendicularis, aequetur semper longitudini PD, quae ducitur ad punctum illud D, in quo applicata ista Sphaeroidem secat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 36:3)
Ad ascensum vaporum conducit etiam quod hi gyrantur circa Solem & ea actione conantur à Sole recedere, at Solis Atmosphaera & materia coelorum vel plane quiescit, vel motu solo quem à Solis rotatione acceperint, tardius gyratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:11)
et generaliter ad quaslibet affirmationes et negationes earum praedicatio ipsius veraciter applicatur, ut videlicet de singulis dicamus, quia hanc vel illam esse veram est necesse, quod Aristoteles intellexit cum proprietatem assignaret contradictionis, non tamen ideo ad alteram earum necessarii praedicationem absolute possumus applicare, ut veraciter dicamus quia vel hanc necesse est esse veram, vel illam necesse est esse falsam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION