라틴어 문장 검색

apposui senis te duce quinque pedes, nec me Maeonio consurgere carmine nec me dicere magnorum passus es acta ducum, forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes ingenii vires comminuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 311)
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti arte Tomitanae non didicere nurus, femina pro lana Cerealia munera frangit, suppositoque gravem vertice portat aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 87)
haec modo te populo reddentem iura videbit, et se secreto finget adesse tuis . nunc longi reditus hastae supponere lustri credet, et exacta cuncta locare fide:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 915)
"nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et faenum capiti supposuisse fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권116)
admovere oculis distantia sidera nostris aetheraque ingenio supposuere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권176)
inde (fide maius) tergo delphina recurvo se memorant oneri supposuisse novo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권67)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
haec tu conversus ad ortus dic quater et vivo perlue rore manus, tum licet adposita, veluti cratere, camella lac niveum potes purpureamque sapam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권522)
num tamen est vero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in nova tecta Lares mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturae supposuisse casae, per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권537)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
"paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas et veterem Latio supposuisse Samon:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권27)
suppositum cineri panem focus ipse parabat, strataque erat tepido tegula quassa solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권195)
Sive aliquis dignatus erit subponere terrae Et dare plebeio corpus inane rogo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 7:7)
Illa forte die castae de more puellae vertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:2)
Felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION