라틴어 문장 검색

Nec minus observatu dignum est quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere valeat:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:23)
In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:5)
Commeatus in coloniis adeo parca manu fere distribuendus ac in oppidis obsessis esset, hoc est pro rata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:25)
At lucra ex contractibus maioribus plerunque naturae magis ancipitis, cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsideat, servos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat, emptores alios, qui in maiore forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat, et huiusmodi fraudes exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:14)
Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem obsederit, duo sunt quae maxima cavenda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:13)
Et ecce factus est mihi trames in fluvium, et fluvius meus appropinquavit ad mare.
(불가타 성경, 집회서, 24장43)
In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
(불가타 성경, 집회서, 37장33)
Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae.
(불가타 성경, 아모스서, 6장3)
In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: "Non appropinquabit et non veniet super nos malum".
(불가타 성경, 아모스서, 9장10)
Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: " Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장49)
Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장16)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: " Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장40)
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: " Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장42)
Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장19)
Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION