라틴어 문장 검색

pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi, te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis obsequiis natura meis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:196)
carmen amor generi, soceri reverentia poscit officio vatis, militis obsequio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae5)
At tibi diversis, princeps altissime, certant obsequiis soceri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis3)
tantaque commissae revocasti gaudia genti mitibus arbitriis, quantum bellante Philippo floruit aut nigri cecidit cum regia Pori.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:16)
Chaldaea mago seu carmina ritu armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis obsequium Marci mores potuere mereri.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:152)
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, atque Augusta soror fratri praeberet ovanti militis obsequium;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:233)
inde pium matris regina gerebat obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:49)
Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo iudicat et primus censet, quod cernimus omnes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:51)
obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:31)
Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)
quos praeficit ipse regendis rebus, ad arbitrium plebis patrumque reducit conceditque libens, meritis seu praemia poscant seu punire velint.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:65)
quis enim princeps non omnibus egit obsequiis dominum sese patremque vocari, quod tibi continuis resonant convexa diebus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:98)
Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:3)
Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION