라틴어 문장 검색

Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 5:3)
Ecce Ocriculum, ecce Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli, Aesernia, Nuceria,Picentia penitus ferro et igne vastantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 11:2)
Mox imperio per diversa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 2:3)
regisque, ne quid mali deesset, decoratus insignibus castella, vicos, oppida miserabili direptione vastavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 6:2)
iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella Thessaliae vastaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 41:1)
quod si de nihilo fierent, subito exorerentur incerto spatio atque alienis partibus anni, quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali concilio possent arceri tempore iniquo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:13)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:1)
Hoc igitur miraculo deprehenso has sibi sedes praedictas esse didicerunt, vastatisque Siciliensibus incolis occupavere regionem decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturni ara, cuius festum Saturnalia nominarunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 30:1)
aut quis te nostris conplexibus arcet?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 8:5)
Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:2)
genitor quem miserat Arcens, Eductum matris luco Symaethia circum Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:3)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus Finibus in Cecropis funestos reddidit agros, Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:5)
Et vos, cirrigeros bellis arcere Caycos Oppositi, petitis Romam, Rhenique feroces Deseritis ripas, et apertum gentibus orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:41)
Procul hunc arcete furorem, O superi, motura Dahas ut clade Getasque, Securo me, Roma cadat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION