라틴어 문장 검색

papaueris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. #1108 II #1109 #1110;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 4:3)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:4)
Caro in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:5)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 67:1)
aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 67:6)
deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo [sanum corpus] concidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:3)
Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:1)
Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:3)
ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:7)
Super ulcus uero inspergenda arida aloe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:1)
Superdanda cum melle sunt uel linamenta uel oleae folia ex uino decocta uel marrubium;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:1)
qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:7)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:3)
- Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:5)
Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 55:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION