라틴어 문장 검색

Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.3)
Sed uir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam peruenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, et contingentes humerum maxillamque eius incenderunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:7)
tum Tarquinius necessitate iam etiam ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 489:1)
cum circumstaret cotidiana licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:1)
sed ab lictore, nihil aliud quam prendere prohibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 306:1)
Genucius tribunus plebis arripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:5)
tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 626:2)
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 125:1)
Verginius arripi iubet hominem et in vincula duci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:1)
ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit, deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 375:2)
dein cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus, Icilio inquit, Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:3)
I, inquit, lictor, submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 513:2)
Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 522:1)
itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat - noceri enim ei cui hac lege non liceat - tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 608:1)
iterata deinde contentio, et prendi Fabium Papirius iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 463:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION