라틴어 문장 검색

ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium haberet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 184:1)
si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid causae postea accesserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 14:3)
iisdem laudamus, incusamus, augemus, minuimus, describimus, , querimur, consolamur, hortamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 71:3)
et aliquando tamen eorum non oratio modo, sed vita etiam, vultus denique, incessus, habitus recte incusari solet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 327:2)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
In quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:1)
ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, Non mehercules, inquit, hoc unquam dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 183:2)
idem, cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 252:1)
sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:1)
ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:1)
Epicuri, adhuc enim alienas sarcinas adsero ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 13:5)
Adsero te mihi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 2:1)
cui ad manum plura sunt, per quae sese adserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 24:4)
artes quidem a philosophia inventas, quibus in cotidiano vita utitur, non concesserim nec illi fabricae adseram gloriam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:2)
sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION