라틴어 문장 검색

nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 122:3)
sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:4)
nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 107:2)
ita conscientia mentem excitam vastabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장5)
Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장7)
Ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장6)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut prouidere quicquam poterant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장3)
Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 9:3)
Alios alia causa excivit domibus suis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:7)
adsint ab imo Tartari fundo excitae Eumenides, ignem flammeae spargant comae, viperea saevae verbera incutiant manus, i nunc, superbe, caelitum sedes pete, humana temne.
(세네카, Hercules Furens 1:44)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)
tum vero pavida sonipedes mente exciti imperia solvunt seque luctantur iugo eripere rectique in pedes iactant onus.
(세네카, 파이드라 15:37)
assiste et manum
(세네카, Thyestes 284:2)
adsistit aris, torvum et obliquum intuens.
(세네카, Thyestes 721:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION