라틴어 문장 검색

sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)
exemptis glaebis guttae eae, quae residebunt, propter brevitates non possunt colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장7)
aut certe sit antiptosis pro 'adsurgentem'. et 'assurgens' hic pro 'assurgentem';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1603)
adsurrexerit honorem praebuerit, ut "Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus", id est cedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 663)
'adsurgens' autem vocativus est casus 'memorem et te, o Benace adsurgens', id est tumescens fremitu marino:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1602)

SEARCH

MENU NAVIGATION