라틴어 문장 검색

"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:4)
ab asta ea aegre me tenui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:9)
fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de M. Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 3:4)
nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum sic ut ad corpus eius accederet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:8)
unde enim illa 'age asta, mane audi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:13)
cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 2:4)
hic si vivis filiis incolumi regno occidisset asta/nte ope ba/rbarica Tecti/s caelatis la/queatis, utrum tandem a bonis an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:5)
Vidi e/go te adstante ope ba/rbarica Tecti/s caelatis la/queatis, Auro e/bore instructam re/gifice.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:17)
in somnō deus Apollō vīsus est eī astāre;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit7)
inquit, consurrexitque et coepit me praecedere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:2)
Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:9)
Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et Augusto, patri patriae, feliciter diximus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:10)
Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:20)
Vero, vero, inquit Habinnas de una die duas facere, nihil malo nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem subsequi coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION