라틴어 문장 검색

Probe novimus praesentis consumptionis gradum Nationum maiore incremento pollentium nec non partium ditiorum societatis sustineri non posse, ubi res profundendi et abiciendi mos quaedam inaudita attigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 39:2)
Impactiones ambitales innumeras personas attingere poterunt, ceterumque provideri potest aquae occupationem, quam magnae mundi societates habent, in praecipuam hoc vertente saeculo transituram pugnam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 43:3)
Haec omnia nos iuvant ut intellegamus quidquid de natura agatur quaedam importare consectaria posse, quae aspectu primo non animadvertimus, atque aliquae abusus opum formae per quaedam detrimenta obtinentur quae ima oceanorum attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:6)
Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem, tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:8)
Attamen scientia ac religio, quae varia ratione realitatem attingunt, crebrum et utrique frugiferum dialogum instituere possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 81:4)
83. Universi itineris meta in plenitudine est Dei, quam iam attigit Christus resuscitatus, universalis maturitatis cardo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:1)
Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:5)
Propterea hodie “argumentum ambitalis degradationis omnium nostrum mores attingit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:5)
Gratia, quae tendit ad se manifestandam sensibiliter, attingit mirabilem perspicuitatem cum Deus ipse, homo factus, usque eo pervenit ut comedatur a sua creatura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:2)
Dominus, in fastigio Incarnationis mysterii, nostram voluit attingere intimitatem per materiae fragmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:3)
si vis animae pacem felicitatemque attingere, habe sane fidem, sed si veritatis vis esse discipulus, tum vestiga ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:7)
Is quidem nostram affectionem attingit, sed ut amatae personae eam aperiat et ita iter incohet, quod exire a proprio « ego » et ad aliam personam accedere sibi vult ut stabilis necessitudo instituatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:3)
Per Apostolicam Traditionem in Ecclesia, Spiritu Sancto suffragante, servatam nos vivo modo fundantem memoriam attingimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:3)
44. Sacramentalis natura fidei in Eucharistia suum culmen attingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:1)
52. De Abraham itinere ad futuram civitatem, Epistula ad Hebraeos breviter attingit benedictionem quae a parentibus in filios transmittitur (cfr Heb 11,20-21).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION