라틴어 문장 검색

sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:2)
mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:3)
quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:7)
Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:2)
Quamquam id quidem perspicuum est, non omni causae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 210:2)
P. Auditorum eam genere distingui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:1)
nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et provido:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:9)
Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam multitudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:2)
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis - id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur - , et ipsa constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 2:1)
nihil est enim aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 1:1)
30.4.10 Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 20:6)
quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Antipater, quinque noster Posidonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 9:2)
Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 69:1)
Ita futura eloquentia provisa in infante est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 114:6)
de quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 129:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION