라틴어 문장 검색

Dum citharam manus una gerit, manus altera cordas Sollicitat dulcemque soni parit illa saporem, Auri dans epulas oculisque prohemia somni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:5)
Vestis inardescit gemmis auroque superbit Et splendore suo Stellas equare uidetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:5)
Aura cadit, lentescit auis, uolucrisque sagite Cursus hebescit, equi lentescunt omnia cursu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:4)
Non nitor argenti liuet, si fulgurat aurum, Non minus arma rapit Hector, si plenius Aiax Fulminat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:6)
Hoc casu fit gemma lutum, fit purpura saccus, Lux tenebre, species confusio, gloria casus, Risus tristicies, requies labor, alga iacinctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:12)
Et jam Lemniacos uomitus ignisque uapores Virgineus labor euadit nec flamma uiantem Contigit aut eius ausa est contingere crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:1)
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens Argento, plus ueste decens habituque decenti Gracior et puro celi fulgencior astro, Quam diuina manus et solers dextra Minerue Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:8)
Extramundanus orbis mundique beata Porcio, munda magis quam mundus, purior ipso Puro, lucidior claro, fulgencior auro, Que blando splendore micat, que fulgurat igne Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans, Blandicias splendoris habens, feruoris haborrens Nequiciam, splendore fouet nec uerberat estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:7)
Cetibus angelicis tales ascribit honestas Vite, uirtutis meritum mercesque laboris, Quos uel uirgineus candor uel purpura uestit Martirii, uel doctoris sua laurea ditat, Vel quos aureole munus non excipit, omnes Laurea communi fretos mercede coronat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:4)
Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
Cur aliis prediues opum pluit alueus omnes Diuicias diuesque natat fecundus in auro;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:11)
Iste calor siccat uiciorum flumina, sordes Purgat et a uicio uirtutis decoquit aurum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:27)
Fulgurat argento, gemmis splendescit et auro Resplendet pars una domus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:3)
Ferro non indiget aurum, Non lumen tenebris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION