라틴어 문장 검색

Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:2)
" Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 54:2)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)
Aut ego fallor, aut regnum est inter avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse, cui noceri non possit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 75:4)
Nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 96:4)
ne si rescisset pater moleste ferret filium suum hominem auarum non esse, fratrem pium esse?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.22)
si priusquam amitteret liberos, auara;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.47)
post haec avari Ditis apparet domus:
(세네카, Hercules Furens 12:16)
solus te iam praestare potest furor insontem:
(세네카, Hercules Furens 16:11)
Effare quis me casus insontem premat.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:20)
frange ut insontem Lichan.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:54)
Supplex recedens illud extremum precor, ne culpa natos matris insontes trahat.
(세네카, 메데아 5:14)
cui prodest scelus is fecit - omnes coniugem infamem arguant, solus tuere, solus insontem voca:
(세네카, 메데아 8:37)
saeculo premimur gravi, quo scelera regnant, saevit impietas furens, turpi libido Venere dominatur potens, luxuria victrix orbis immensas opes iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.
(세네카, 옥타비아 6:18)
nefanda iuveni crimina insonti apparat.
(세네카, 파이드라 11:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION