라틴어 문장 검색

ut bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria, aliud ita natum, sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:3)
quae vero et quam varia genera bestiarum vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silvestrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:1)
deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:4)
Terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:1)
ipsae enim ferae nullo insequente saepe incidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 86:4)
Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod conloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:3)
"si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 168:4)
libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:3)
. audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια solvere non posse, ὠνα`σ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 4:3)
non possum haec ferre nec feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 14:9)
ut prorsus prae te feras non sublatam dominationem sed dominum commutatum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:8)
semper enim habiti sunt bellicosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 11 5:6)
cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque bellicosas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 2:1)
Cum omnium bellicosissimis bellum gessi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 4 2:3)
noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION