라틴어 문장 검색

Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
Cui non industrio otium poena est ?
(세네카, De Providentia, book 1 10:5)
Constet illi licet fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:3)
Audio industriae tuae votisque communibus uberiore proventu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:1)
"taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae, quod industrius quisque quo plus frequentat, hoc minus naufragat;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:10)
nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et gestatorias bratteatas et fastos recolas purpurissatos, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium quod latentem non tam honorare censor quam censitor onerare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 3:2)
Gratias quidem ago beneuolentiae tuae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:13)
Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, uirum utique industrium ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:7)
quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.11)
donec legitimus rex Uictred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 2:4)
nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.4)
in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo vinci possum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 609:2)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)
Tranio Iuppiter supremus summis opibus atque industriis me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 11)
quare magna diligentia industriaque quaerendi sunt et eligendi fontes ad humanae vitae salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장113)

SEARCH

MENU NAVIGATION