라틴어 문장 검색

consilio igitur mundus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:9)
Quanta autem ratione cuncta in mundo fiant ac disponantur, maximus omnium philosophorum Plato diligenter attendens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:10)
Haec vero quae optime cuncta fiunt ac disponuntur, consilium, alii Deum, alii naturam ipsam rerum, alii mentem seu animam mundi vocare consueverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:1)
facile autem illud quoque ratione convinci poterat mundum ipsum etiam et quae in eo sunt a se ipso non esse, nec per se subsistere, sed ab alio quocunque longe cunctis excellentiore cuncta optime tam fieri quam regi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:8)
II. De cujus nunc unitate superest disputare, ut magis videlicet unum conditorem mundo praeesse conveniat quam plures:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:1)
Certum quippe est omni tanto majori concordia regi, quanto paucioribus cura regiminis eorum commissa est. Nihil autem melius aut majori concordia regi quam mundum constat universum, sicut supra Tulliana exposuit ratio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:3)
Uni igitur rigimini subjectum est. Nihil quippe, ut dictum est, majori concordia quam mundus regitur, nec etiam res ea quaelibet cui unus tantum praesidet rector.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:4)
Nullo itaque modo pluribus rectoribus mundus subjacet, sed uni tantum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:5)
Hinc est illa Platonis verissima ratio, qua scilicet probat Deum nullatenus mundum meliorem potuisse facere quam fecerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:12)
Hinc et illud est Augustini, cum omnia in mundo fieri vel disponi divina providentia convinceret, et nihil casu, nihil fortuitu evenire, sed omnia ex divino provenire consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:41)
Nihil igitur casu fit in mundo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:49)
Nihil igitur casu fit in mundo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:14)
quatinus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et lavare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:20)
Profiteor etenim quod magnis sunt digna praeterita facta muneribus, verumtamen universis constat hominibus quod nullum in mundo bonum vel curialitas exercetur nisi ex amoris fonte derivetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:3)
Sed si ponas qui nulla bona peregit in iuventute positum, in qua benefaciendi non habuit facultatem, in articulo isto iuvenis qui bona nulla peregit est eligendus amator, non quod magis sit dignus amari quam qui bona plurima fecit, sed quia maius inde bonum sequitur mundo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION