라틴어 문장 검색

etenim tanta erat turba competitorum, ut cathedrae unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent, omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:3)
haec omnia praetermisit, sperans congruentius tuum salve pontificum quam senatorum iam nominibus adiungi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 4:1)
tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:1)
Video enim et centenarias coenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances (parum est si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:1)
Cumque reuersi perueniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit mihi:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:12)
centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant qui creari patres possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 92:2)
universi deinde processere - quidquid erat patrum, reos diceres - precibus plebem exposcentes unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 385:1)
munus vigiliarum senatores, qui per aetatem ac valetudinem poterant, per se ipsi obibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 72:1)
velut cum otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites suffragium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 186:4)
nescires utrum inter decemviros an inter candidatos numerares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 370:3)
criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 371:2)
circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 407:2)
et quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis aperte petentium novem tribunorum alii candidati tribus non explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 715:1)
cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus praepositi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 770:1)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION