라틴어 문장 검색

EVA columba fuit tunc candida;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Adam et Eva1)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
qui mala principio genuit Deus esse putatur, quique bona infecit vitiis et candida nigris!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 148)
sint illic casta virorum agmina, pulvereum quae dedignantia censum divitias petiere tuas, sit flore perenni candida virginitas animum castrata recisum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1244)
emicat inde columba repens martyris os nive candidior visa relinquere et astra sequi;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.45)
stipant euntem candidi hinc inde sanctorum chori parique missum carcere baptista Iohannes vocat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.110)
charaxat ambas ungulis scribentibus genas, cruentis et secat faciem notis, hirsuta barbis solvitur carptim cutis, et mentum adusque vultus omnis scinditur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1221)
nec minus Albanis acies se candida portis explicat et longis ducitur ordinibus, exultant fremitus variarum hinc inde viarum, indigena et Picens plebs et Etrusca venit, concurrit Samnitis atrox, habitator et altae Campanus Capuae, iamque Nolanus adest, quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum pigneribus rapidum carpere gestit iter.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.53)
o nive candidius linguae genus!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.4)
"Candida Massa"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.30)
angeli saepsere euntem tramite candido.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis41)
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu per medias inmota acies variosque tumultus, vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis spectabat defixa oculos et lenta manebat, hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu, sanguinea intorquens subfuso lumina felle, ut belli exsortem teloque et voce lacessit, inpatiensque morae conto petit, increpat ore, hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 126)
nec non et tenero pietatis tegmine crines obtegit anguinos, ut candida palla latentem dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, quod rapere et clepere est avideque abscondere parta, natorum curam dulci sub nomine iactet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1155)
"munia nunc agitet tacitae toga candida pacis, atque sacris sedem properet discincta iuventus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1237)
quotiens tepefactum caeleste ingenium post gaudia candida taetro cessisse stomacho!
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1257)

SEARCH

MENU NAVIGATION