라틴어 문장 검색

— Ita est, inquit nam id etiam paulo ante cecinisti hominesque tantum diuinae exsortes curae esse deplorasti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:6)
Quae canit altis garrula ramis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 17:1)
Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:1)
Herculem duri celebrant labores:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 13:1)
Melliflui canit oris Homerus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 3:1)
Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 82:4)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Michael cecinit tuba ad horum presidium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM131)
Ut pote cum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium4)
Vt pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 2:2)
utpote quum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 2:3)
tum Phoebus, urbs quo saxa domat, quo pertrahit ornos, pectine temptavit nobiliore lyram venturumque sacris fidibus iam spondet Achillem, iam Phrygias caedes, iam Simoënta canit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
tibia pro lituis et pro clangore tubarum molle lyrae festumque canant.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:128)
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:190)
quae tempestiva relatu, nunc canimus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:198)

SEARCH

MENU NAVIGATION