라틴어 문장 검색

Ergo age iam magno - ducis indulgentia pulsat certaque dat votis hilaris vestigia frater - surge animo et fortes castrorum concipe curas, monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo, flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus, qui tibi tam tenero permisit plaudere collo nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii46)
Taenariis hic celsus equis, quam dispare coetu Cyllarus ignaro generarat Castore prolem, quassat humum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권93)
tua furto lapsa propago, Cyllare, dum Scythici diversus ad ostia Ponti Castor Amyclaeas remo permutat habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권122)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus, multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:4)
phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:2)
Dehinc Ecurria ab equis Marti Romulus dixit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:9)
quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:10)
De hinc idem Romulus Iovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:5)
Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:4)
Si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscripta est, si idem est Quirinus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:10)
Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:7)
(Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 513)
Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 44:1)
huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION