라틴어 문장 검색

"Sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscio quodam tramite, iam die labente, accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius obtinebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권203)
"Ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendi laborarem inopia, casu scilicet pessimo lucerna fervens oleum rebullivit in eius numerum."
(아풀레이우스, 변신, 5권209)
"Cave, et Fuge, et Peribis subinde clamant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:110)
"at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creveris, cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cavere ac, si qua nunc in terris puella praepollet pulchritudine, praesentis beneficii vicem per eam mihi repensare te debere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:166)
Ego igitur ancipiti malo laborabam:
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:1)
"Multos ego scio non modo asinos inertes, verum etiam ferocissimos equos, nimio libidinis laborantes atque ob id truces vesanosque, adhibita tali detestatione mansuetos ac mansues exinde factos, et oneri ferundo non inhabiles et cetero ministerio patientes."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:5)
de summis enim tectis ac de proxumo colle rusticani illi saxa super nos raptim devolvunt, ut discernere prorsus nequiremus qua potissimum caveremus clade, comminus canum an eminus lapidum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:4)
"Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias."
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:9)
Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:3)
Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo parvis illis mercedibus vitam tenebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:1)
quae cuncta nos quoque observabili patientia sustinere censebat, quippe cum aviditati contumaciaeque summe cavere, et utramque culpam vitare, ac neque vocatus morari nec non iussus festinare deberem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:5)
uno tantum laboro vicio:
(ARCHIPOETA, I146)
ut a peste qua laborat
(ARCHIPOETA, II45)
student, instant, vigilant nec laborant parum
(ARCHIPOETA, IV39)
et quia sic volui pro te laborare,
(ARCHIPOETA, V79)

SEARCH

MENU NAVIGATION