라틴어 문장 검색

Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 4:1)
et tamen celerius cogitatione pulvis qui ictu pedis fuerat excussus vestigio superfunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:5)
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, Praecipitesque trahit silvas, stupet incscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 12:1)
Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:2)
Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et levigatius et spissius est?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:1)
pars aegra et marcida pendet, Pars micat et celeri venas movet improba pulsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:61)
Nam mitis in alto Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, Et coelum Mars solus habet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:13)
Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:56)
Nec plura locatus, Devolvit rapidum nequidquam moenibus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:27)
Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem Construxisse vias, multum cum pontibus ausus, Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo, Incessitque fretum rapidi super Hellesponti, Non Eurum Zephyrumque timens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:25)
Qua celer et ripis descendens Marsya rectis Errantem Maeandron adit, mixtusque refertur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:16)
Quaque ferens rapidum diviso gurgite fontem Vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:33)
Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus Euphrates, quos non diversis fontibus edit Persis, et incertum, tellus si misceat amnes, Quod potius sit nomen aquis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:44)
Vel, cum tanta vocent discrimina Martis Iberi, Quid rapidum deflectis iter?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:18)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION