라틴어 문장 검색

Possunt etiam, ut Cornelius Celsus prae- cipit, lilii radix aut scilla cum sale, vel sanguinalis herba, quam poligonum Graeci appellant, vel marrubium ferro reclusa sanare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 5:1)
Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:3)
superant montes et flumina tranant, Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 5:3)
Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 2:2)
Nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:3)
Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:6)
Hoc modo curatum pecus toto anno scabrum fieri non posse Celsus affirmat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 8:2)
Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 15:1)
Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 2:2)
Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 1:1)
Celsus utriusque memorati adhibuit modum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 1:4)
quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:3)
Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari opere lateritio circum-structis alvis, ut impediatur rapina praedonis, et contra flammarum violentiam protegantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:2)
Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo circumstructa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:1)
Celsus quidem affirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION