라틴어 문장 검색

"super hac re in ecclesia, in qua omni mihi populo acclamante cogeris invitus scire, quod nescis, aut certe, si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:12)
Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:10)
Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:7)
Ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:27)
Saltim alvi te et vesicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:31)
Qua re cum, si quid aliud, hoc quoque operae pretium sit cognoscere, tamen quia ipsa sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent, qui terrarum situs pingunt:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 3:1)
Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 15:1)
ceterum elatus animis ingentibus Asiae totius et, si posset, Europae cupiditate flagrabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 3:2)
Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 5:1)
ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 5:2)
Et tunc quidem Caesar recreatus est ex volnere in tempus, sed * * *.Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus gladio et pyra, in quam se percussus inmisit, super-stiti etiam nunc Caesari satisfecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 3:2)
nam qua re potius leti iam limine ab ipso ad vitam possint conlecta mente reverti, quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:7)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
nam de re nunc ipsa dicere conor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:10)
Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION