라틴어 문장 검색

nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas - id longe primum equitum in Africa est genus - conducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 467:1)
Magoni, qui Albingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae quibus auxilia conduceret, praeceptumque ut se Hannibali coniungeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha4)
per eosdem dies legati Saguntini venerunt conprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 281:1)
Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus, sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum vexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 495:1)
ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant, Thracumque et Illyriorum - Tralles est nomen genti - par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 37:2)
in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli usus postulabant praebenda publicani se conducturos professi erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 82:1)
decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 199:2)
inde plurium dierum praeparatis cibariis consilium erat ire ad hostem priusquam hiems opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 418:2)
ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede auxilia profectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 553:1)
milites mercede conducendi ex iis gentibus quae sub dicione populi Romani sunt Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 459:1)
in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conditionis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 172:1)
ab integro locarentur et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 177:2)
huic rei ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 406:1)
his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito quid pararet Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 443:1)
secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 445:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION