라틴어 문장 검색

Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 78장3)
Drappes, quem captum esse a Caninio docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장3)
Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium47)
et duce alii Erasistrato teri cibum in ventre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium52)
alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium53)
illud vero convenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud verum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium57)
aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium91)
eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium95)
Nam quae demum causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus vel trahatur vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium137)
Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium145)
Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium153)
Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium196)
Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium199)
Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium220)
Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilus uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium221)

SEARCH

MENU NAVIGATION