라틴어 문장 검색

laetum augurium Fabio Valenti exercituique, quem in bellum agebat, ipso profectionis die aquila leni meatu, prout agmen incederet, velut dux viae praevolavit, longum- que per spatium is gaudentium militum clamor, ea quies interritae alitis fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei omen acciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장10)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
clamor vocesque vulgi ex more adulandi nimiae et falsae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장4)
pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avidius quam consultius properabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장3)
incertus undique clamor adcurrentium, vocantium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장12)
multo adhuc die vallum ingressus clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장6)
quas inter voces ut flexerat vultum aut induraverat Otho, clamor et gemitus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장12)
vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri mirari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장8)
vulgus tamen vacuum curis et sine falsi verique discrimine solitas adulationes edoctum clamore et vocibus adstrepebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장2)
fremitu et clamore ceteros aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장9)
et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur, victoriae se miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장10)
' undique clamor, et orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장10)
ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장2)
maior hic clamor obsistentium penatibus privatis, in Palatium vocantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장6)
ex diverso trepidi milites, dux segnis et velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat iubere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION