라틴어 문장 검색

Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:14)
Praeterea cito accipiam hereditatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:7)
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:1)
Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent . . . quae sola posset hereditas iuvenibus dari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:4)
Si pluribus pater tuus vel uni cuilibet alii quam mihi debuisset, fuisset fortasse dubitandum, an adires hereditatem etiam viro gravem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 1:1)
cum vero liceat heredi donare, quod in hereditate subsedit, nihil est quod obstet illi meae legi, cui publicae leges non repugnant.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 4:2)
Et hic hereditates, hic legata quasi mereatur accipit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 11:5)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
Igitur cum obvenisset mihi hereditas in qua praedia ista, scripsi ei venalia futura.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 6:1)
Sed haec quoque hereditas Afri, ut reliqua cum fratre quaesita, transmittenda erant filiae fratris, a quo Tullus ex asse heres institutus praelatusque filiae fuerat, ut conciliaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 7:1)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
Rogavit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerneremque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum reliquum omne Heracleotarum et Tianorum civitatibus redderem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani appellarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 75 2:1)
Domini in Sina adorandi atque terrae promissae hereditatis accipiendae causa fides ad longum iter vocatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:4)
Quomodo agendum, ne quid amittatur, sed e contrario, ut omnia altiora in fidei hereditate reddantur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:2)
Clamitent Me sycophantam, hereditates persequi, Mendicum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 543)

SEARCH

MENU NAVIGATION