라틴어 문장 검색

Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI.3)
qui periculi inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in nomine sanctae Trinitatis leui aquae spargine fluctus saeuientes obprimit, collegam commonet, hortatur uniuersos, oratio uno ore et clamore profunditur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.15)
quibus cum nullo aquarum iniectu posset aliquis obsistere, iamque ciuitatis esset pars uastata non minima, atque ad episcopium furens se flamma dilataret, confidens episcopus in diuinum, ubi humanum deerat, auxilium, iussit se obuiam saeuientibus et huc illucque uolantibus ignium globis efferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.9)
Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum, non ut rex uictor possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:8)
Unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuientibus praeparata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:1)
ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:13)
non uni saeviet usque deus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 244)
Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues Saevit, et huc illuc inpia turba fugit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 332)
sunt numina amanti, Saevit et iniusta lege relicta Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 531)
iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 17:1)
in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 544:1)
saevire inde utique consulum alter patresque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 285:1)
Claudius, et natura immitis et efferatus, hinc plebis odio illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem quam saevire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 311:2)
principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 487:1)
primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 489:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION