라틴어 문장 검색

neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)
sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:2)
Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 3:6)
qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 4:6)
At nobis in ipsa commorandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 18:6)
"quiescit puer, paulum commorare;"
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 11:7)
eum ab illo discesseris, tune velut occasione data insidiabitur solitudini tuae dolor et requiescenti animo tuo pau- latim irrepet.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 42:4)
paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 150:4)
sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:4)
et tu mei requiesce Perithoi pater:
(세네카, 파이드라 17:17)
illa vel angusto mecum requiescere lecto et quocumque modo maluit esse mea, quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae, et quas Elis opes apta pararat equis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8b9)
ille meos numquam patitur requiescere postes, arguta referens carmina blanditia:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 165)
vix unum potes, infelix, requiescere mensem, et turpis de te iam liber alter erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 32)
nec licet in triviis sicca requiescere luna, aut per rimosas mittere verba fores.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 178)

SEARCH

MENU NAVIGATION