라틴어 문장 검색

Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et, praesidio quod per hiberna ad obtinendum locum satis esset relicto, ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 625:1)
exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 90:1)
et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum stativaque ad communita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 255:1)
ipse hibernacula quinque milia passuum ab Hexapylo - Leonta vocant locum - communiit aedificavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 504:1)
tamen, quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum inpune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta,cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra communivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 527:2)
ad Volturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum ibique et Puteolis, quos iam ante Fabius Maximus munierat,praesidium impositum, ut mare proximum et flumen in potestate essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 305:2)
nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit, et classis Punica litori quod inter urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii Crispino submitti a Marcello posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 391:1)
munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, cum duces undique vociferarentur quid starent et non ludibrium illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 521:2)
sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore ut, castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 535:1)
unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:2)
Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos locat ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 703:1)
Castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, haud difficulter sese tutati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 245:1)
progressus ad murum, scorpione icto qui proximus eum forte steterat, territus inde tam periculoso casu receptui canere cum iussisset, castra procul ab ictu teli communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 106:1)
Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 491:1)
et - iam enim hiems instabat - castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 493:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION