라틴어 문장 검색

ex quo, qui eos evocabant, viatores nominati sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 18:3)
Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 19:2)
quae tum demum se promunt, cum modico tepore evocantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 1:5)
Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 1:3)
tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 2:2)
Sed putationis insitis custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago unus surculus evocetur in iugum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:5)
Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:3)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 5:2)
et pretiis eorum dominicam complent arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis affirmat, qui prodidit etiam illis sevcrioribus temporibus paria singula milibus singulis sestertiorum solita venire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:6)
quod ubi factum est, reliqua paucitas favis complendis non sufficit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 11:3)
Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem succum evocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:5)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
atque ubi primum ex alto visa classis, complentur non modo portus et proxima maris sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an voce aliqua egredientem exciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장4)
consules M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi viam complevere, disiecti et ut cuique libitum flentes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION