라틴어 문장 검색

CONTIO Refert historia saecularis, dilectissimi, quendam philosophorum discipulis advenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium, ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 4:1)
nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius, sententia iustius patientia tolerantius, consilio gravius convivio laetius colloquio iocundius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 2:1)
Et miseriarum portus est patientia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E14)
Cuiuis dolori remedium est patientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 096)
Difficile est dolori convenire cum patientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 145)
Furor fit laesa saepius patientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 178)
Patientia animi occultas divitias habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 513)
Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 765)
Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:2)
Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:22)
Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:1)
Saluati ergo estis spe patientiae et tolerantiae uirtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:3)
Erat quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus, patientiae uirtute modestus, orationum deuotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia ueniebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:3)
Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:2)
Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro ingenio:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION