라틴어 문장 검색

nam transversa feros exibant dentis adactus iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres concidere atque gravi terram consternere casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:6)
in Syria quoque fertur item locus esse videri, quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa, manibus ut si sint divis mactata repente.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:6)
Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Virgilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod toties intra paucos annos male esset afflicta res publica;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:1)
Nam saepe ante deum vitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 7:3)
sic turba per urbem Praecipiti lymphata gradu, velut unica rebus Spes foret adflictis, patrios excedere muros, Inconsulta ruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:55)
Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus, Concidit, et miserae maculavit ovilia Romae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:87)
iamiam civilis Erinnys Concidet, et Caesar generum privatus amabit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:44)
et arma Signaque et adflictas omni iam parte catervas Circuit, et revocat matura in fata ruentes, Seque negat tanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:17)
Furta, fugae, mortes servorum, incendia, luctus Adfligunt hominem, iam miser et futuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIII2)
ordo quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum primum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo Ilium concidit, post erravit Aeneas, inde ad Didonis regna pervenit, nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, ut per vaticinationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr50)
deest enim 'adfligam'. aeole] sane antiqui quotiens a minoribus beneficium petebant, a nomine incipiebant, et erat honoratius si nomen ipsius ante praeferrent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 659)
significat autem ut dictum est Diomeden, qui cum multis casibus adfligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, Troianis oraculo iussus est reddere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4072)
Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utraque pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt, ut virgines cum quibuscumque concumberent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5512)
in ipso concidit ablativum posuit, quia non est mutatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3331)
sed nosse se dicit omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, ut ad illud veniat quo possit patrem videre:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1055)

SEARCH

MENU NAVIGATION