라틴어 문장 검색

Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:1)
saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 5:3)
quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam diducere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:3)
Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae diducantur, et in caprili maiore concordia quietae consistant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:2)
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:1)
Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:3)
Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:5)
Sin autem duobus aut etiam compluribus velut uberibus diductum fuerit examen, ne dubitavcris et plures proceres et adhuc iratos esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:1)
Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:3)
pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in rivos diductus superstagnavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장4)
neque solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장2)
praetendebat lascivire militem diductum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장2)
instabat quippe Seianus incusabatque diductam civitatem ut civili bello:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장6)
Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장1)
sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION