라틴어 문장 검색

Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
Eadem est condicio tibi, Praestare domino si par officium potes.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.8)
apibus condicio placet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.8)
Harum autem matrem fecit heredem senex Sub condicione totam ut fortunam tribus Aequaliter distribuat, sed tali modo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.6)
Socer Pompeius Iulianus, cum cetera vita tum vel hoc uno magnus et clarus, quod ipse provinciae princeps inter altissimas condiciones generum non honoribus principem, sed sapientia elegit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 8:2)
Et sane de posteris et his pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:4)
Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:2)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Veniam ea condicione, ne quid contra commodum tuum facias;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:2)
Praeterea faciendi aliquid non faciendive ratio cum hominum ipsorum tum rerum etiam ac temporum condicione mutatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 4:3)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)
Nam Curtilius Mancia perosus generum suum Domitium Lucanum - frater is Tulli - sub ea condicione filiam eius neptem suam instituerat heredem, si esset manu patris emissa.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:1)
Neque enim eadem nostra condicio quae M. Tulli, ad cuius exemplum nos vocas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 2:1)
'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 8:1)
Est enim peregrinae condicionis manumissus a peregrina.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION