라틴어 문장 검색

en alta muri decora congesti iacent tectis adustis;
(세네카, Troades 16:1)
huc ruit in siccam congesta puluere barbam, et iacit ante fores uerba minora deo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 913)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
hic licet multi complexibus tuorum tripudiantes adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 6:1)
dum dubitant in crimine reperti dilaberentur an starent et superveni (confiteor errorem), supplicia captorum differre non potui, sed supra senis nostri ipsum opertorium torsi latrones, quantum sufficere posset superstitum curae, mortuorum securitati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 2:3)
hoc fabricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat, qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur, sic ab his postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:5)
Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:1)
Multa in te genera virtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 1:1)
alterni placuit sub legibus anni exsilio mutare ducem, sic iure maligno fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem foedere praecipiti semper novus angeret heres, haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae sola nec in regem perduratura secundum, et nondum crasso laquearia fulva metallo, montibus aut alte Grais effulta nitebant atria, congestos satis explicitura clientes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권42)
qua, sorte benigna fratris, Echionia steterat privatus in aula, respiciens descisse deos trepidoque tumultu dilapsos comites, nudum latus omne fugamque fortunae, namque una soror producere tristis exsulis ausa vias;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권115)
Illum congestae portarum ad limina matres ut solum videre - nefas!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권24)
"huc propere stipamur et ordine nullo congestae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권47)
"natum Charopeia coniunx obtulit, accingunt sese et mirantia ferro pectora congestisque avidae simul undique dextris perfringunt, ae dulce nefas in sanguine vivo coniurant, matremque recens circumvolat umbra, talia cernenti mihi quantus in ossibus horror, quisve per ora color!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권80)
abisse deos dilapsaque numina castris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권91)
Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis adfirmat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION