라틴어 문장 검색

Et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus atque omni spe et salute privatus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장29)
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장27)
Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장18)
Hic ergo ex multiplici et superparticulari consistit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:5)
Iaceant igitur tres termini aequales.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:14)
Atque hoc in cunctis triplicibus invenitur, ut extremus eiusdem proportionis numerus tantos ante se praecedentes habeat, quanto primus eorum ab unitate discesserit et qui tot super se eiusdem proportionis habuerit numeros, quotus ab unitate primus eorum iacet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 9:7)
Necesse est, inquit, omnia quae sunt vel infinita esse vel finita, demonstrare scilicet volens, omnia, quaecunque sunt, ex his duobus consistere, aut ex finita scilicet esse aut ex infinita, ad numeri sine dubio similitudinem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:12)
Quod videlicet non sine causa dictum est, omnia, quae ex contrariis consisterent, armonia quadam coniungi atque componi.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:14)
Quid autem esset differentia terminorum superius definitum est. Hanc autem esse arithmeticam medietatem numerorum, ipsa ratio declarabit, quoniam eius proportio in numeri quantitate consistit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:3)
Nunc iacet effeto lumine mentis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 24:1)
Nonne adulescentulus duo pikous, ton men ena kakon ton de eteron eaon in Iouis limine iacere didicisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:26)
Iacetis ergo prorsus ignorabiles
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 21:1)
— Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:7)
Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset quod nihil ulterius peruium iaceret incessui ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit potentissimum necesse est iudices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:22)
Rerum etenim quae gerentur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION