라틴어 문장 검색

- qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:3)
qui autem constans, quietum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:4)
ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:11)
nam cum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:2)
Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit - pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur - , quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume recta ratio dici potest). huius igitur virtutis contraria est vitiositas - sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:1)
ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:2)
est igitur aliquid quod perturbata mens melius possit facere quam constans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:15)
dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:17)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
haec nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 23:1)
quam bene, non quaeritur, constanter quidem certe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:3)
recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:5)
vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate futtili, sine libidine nonne beatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 48:3)
huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:1)
constantem hominem et gravem, qui glorietur a gloria se afuisse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION