라틴어 문장 검색

Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:2)
Hoc amore constituti, vir et mulier mutuum amorem spondere possunt gestu quodam qui totam vitam complectitur et tot fidei signa memorat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:5)
antiquis elementa labant erroribus, ac de legitimo discussa modo plerumque feruntur in casus alios quam lex habet aut iter anni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2337)
at nostri proavi Plautinos et numeros et laudavere sales, nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto legitimumque sonum digitis callemus et aure.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:19)
at qui legitimum cupiet fecisse poema, cum tabulis animum censoris sumet honesti;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 264)
cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit, non est committendum, ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 361:1)
in qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:2)
aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 79:2)
expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 193:3)
quae omnia succedunt legitimis quaestionibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 154:5)
nothum, qui non sit legitimus, Graeci vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 180:4)
scriptum quoque legis excludet dicens, non utique, si postea legitimus natus non sit, notho nocere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:1)
atqui non erit post legitimum natus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:5)
atqui non erit ante legitimos natus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:7)
nisi forte et hic finitionem movet, an liberi sint etiam non legitimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 186:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION