라틴어 문장 검색

Ad inferenda propulsandaque bella sollertissime cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:1)
Denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum, in quadrato lapide qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 4:2)
Hocque viso, ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens, nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 10:2)
Verum ubi effusi immensis agminibus barbari, iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 3:1)
Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magna caventium malo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 10:1)
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
Inde apud Hadrianopolim Thraciae civitatem per Valentem collecta ingenti multitudine, legatos ad Constantinum de pace misit apud Philippos constitutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:3)
quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 12:4)
Ibi etiam senatum constituit secundi ordinis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 1:4)
Item Constantinus imperator primus Christianus, excepto Philippo, qui Christianus admodum ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 4:1)
Item Constantinus iusto ordine et pio vicem vertit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 5:1)
Et dum per ordinem omnia filius mulieris intimasset in auribus regis, dicit mulieri denuo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:21)
His itaque sub brevitate rei veritas transcurris, adventum primi ordinis, sicut cepimus, exsequamur.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1312)
ut non conturbaretur ordo, per auctoritatem apostolicam iussit Pippinum regem fieri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 749 9:4)
Interea Borna dux Dalmatiae atque Liburniae defunctus est, et petente populo atque imperatore consentiente nepos illius nomine Ladasclavus successor ei constitutus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION