라틴어 문장 검색

ingenuum stupravit et stupratus se suspendit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constitute est, dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 158:2)
vix videtur posse fieri, ut poena filio eodem patre, et si adfuerit et si non adfuerit, constitute sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 63:2)
stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 206:1)
minus idem ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:2)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:6)
haec enim omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:6)
Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ;
(세네카, 행복론, Liber IV 86:1)
tam diu ab isto periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos si quando abruperit vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:2)
Constituti sunt in eodem illo loco perituri tres ob unius innocentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:4)
virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:4)
Vox constitute sera decreto venit.
(세네카, 메데아 4:35)
Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:2)
Noster est magis Caesar, a nostro deo constitutus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:3)
Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae unitate et spei foedere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION