라틴어 문장 검색

Haec super e vallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 7:1)
quales aëriae liquentia flumina circum, sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, consurgunt geminae quercus intonsaque caelo attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:3)
" Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem et mediam ferro gemina inter tempora frontem dividit inpubesque immani volnere malas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:20)
Quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:19)
" Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:8)
te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:12)
Emicat hic, impune putans, et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:16)
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, "Equidem merui nec deprecor," inquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:6)
Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:6)
"ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 22)
debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 393:1)
ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter consurgendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 303:2)
Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장5)
Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:1)
Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION