라틴어 문장 검색

cum de supplemento legionum quae in provinciis erant ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 202:1)
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)
auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra, quam regi commodum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 92:1)
haec mixta metu spes ultra quam vellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 191:1)
nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 238:2)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)
alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 635:2)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 234:1)
in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 432:2)
nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent conquisitos abductosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 9:2)
itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum componere cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 176:1)
qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 262:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION