라틴어 문장 검색

Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari, iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia, simulansque e re ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter applodit, et statim qua pugnis, qua cubitis, qua morsibus, etiam de via lapide correpto totam faciem manusque eius et latera converberat Nec ille ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:1)
Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae, mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:1)
cuius caret fine supplicium.
(ARCHIPOETA, I70)
sed dum quaerunt gloriam, pietate carent.
(ARCHIPOETA, IV96)
quod caret dulcedine, nimis est amarum.
(ARCHIPOETA, X76)
Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:9)
et tamen nosti quam raro mihi eum videre contingat.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:4)
Vide autem quid mihi contigit, ut me quodam modo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:1)
Deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:6)
Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cuius prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat quod ait in hac defensione:
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 9:11)
habendo enim redditur, non carendo.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:8)
sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:5)
tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse contingere.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 5:3)
Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et, sicut possunt, ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti diei.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 2:1)
Si sine uxore pati possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION