라틴어 문장 검색

Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:2)
Mori contractam cum te cogunt frigora, Me copiosa recipit incolumem domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.19)
nam specularibus ac multo magis imminentibus rectis muniuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:4)
rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:4)
nam ferunt Xersen, cum immensum exercitum oculis obisset, illacrimasse, quod tot milibus tam brevis immineret occasus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 13:2)
Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:2)
Harum alia arcolae illi, in qua platani quattuor, alia prato, alia vineis imminet diversasque caeli partes ut prospectus habet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:3)
accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:2)
densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 13:3)
Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:1)
Ad hoc stipatum tribunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae qua viri et audiendi - quod difficile - et - quod facile - visendi studio imminebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 4:1)
ex quo coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 14:3)
Audivi referentes hanc imaginem menti eius hanc oculis oberrasse, tamquam videret me sibi cum ferro imminere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 25:1)
Quodcumque nomen ex quacumque causa dederimus iis, qui in idem contracti fuerint, hetaeriae eaeque brevi fient.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 34 1:2)
Claudiopolitani quoque in deprcsso loco, imminente etiam monte ingens balineum defodiunt magis quam aedificant, et quidem ex ea pecunia, quam buleutae additi beneficio tuo aut iam obtulerunt ob introitum aut nobis exigentibus conferent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION