라틴어 문장 검색

quoniam motus et omnis mutatio est actus entis in potentia [et quidem] secundum quod huiusmodi;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 22:4)
nam naturalis nihil concedit vel negat nisi ex principiis et causis naturalibus, sicut etiam nihil negat vel concedit grammaticus secundum quod huiusmodi nisi ex principiis et causis grammaticalibus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:7)
Dicunt enim quod christianus, secundum quod huiusmodi, non potest esse philosophus, quia ex lege sua cogitur destruere principia philosophiae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:5)
Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:1)
Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur;
(카이사르, 내란기, 2권 30:2)
Namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur;
(카이사르, 내란기, 2권 31:11)
At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장11)
Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae convenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장16)
Si quis autem in huiusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장32)
At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 5:1)
Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:5)
Si quis autem in huiusmodi febre leuiter tussit, is neque uehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 7:2)
At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 5:1)
Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae quotidie coacta, eaque convenientia iis, quae assumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 6:5)
26. Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota cicatrix infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, vosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis:
(단테 알리기에리, Epistolae 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION