라틴어 문장 검색

iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
"Si mea mansuris meruerunt moenia nasci, Iuppiter, auguriis, si stant inmota Sibyllae carmina, Tarpeias si necdum respuis arces:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:21)
quid referam morbive luem tumulosve repletos stragibus et crebras corrupto sidere mortes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:29)
quod respuit alter in hostem, suscipis in fratrem?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:179)
respuit ingestum, quod vi, quod poscere ferro posthabita pietate solent.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae44)
non illis terrena lues corrupta nec Austri flamina nec saevo Sirius igne nocet, sed, quamvis Lachesis letali stamine damnet, in te fata sibi prosperiora petunt.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus38)
"Quis vero insignem toto sub principe curam respuat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:80)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)
caput inde Pachyni respuit Ionia praetentis rupibus iras;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:70)
corrumpit spiritus auras letifer;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:104)
quae nova corrupit nostros clementia mores?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:17)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
alter praecepta vocantis respuit auxiliisque ad proxima bella negatis abiurata palam Libyae possederat arva:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:40)
nec tibi venales captant aeraria plausus corruptura fidem:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:260)
illinc edicta meabant corruptura duces;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:145)

SEARCH

MENU NAVIGATION